- ZOFINGA
- ZOFINGAvulgo Zofingen, olim Tobinium, oppid. Helvetiae in pago Verbigeno, sub ditione Rei publ. Bernensis, in regione Argovia, ad fluv. Altacum vel Viggerim. Ius cudendae monetae, iam Caroli Crassi tempore, oppido concessum, eius antiquitatem loquitur. Olim sub Comitibus Spitzbergensibus, quibus prope arx fuit, quorumque insignibus Zofinga utitur, fuisse videtur. Postea variis privilegiis donata, his salvis A. C. 1285. patrocinio Rodolphi I. Imperatoris se submisit: sed filiis huius Albertus, eam obsessam A. C. 1295. penitus sub iugum redegit. Incendiô tota, unicâ domô exceptâ, absumpta est, A. C. 1396. sed reparata, nova ab Austriacis Principibus privilegia accepit. In Bernatum dein, cum tota Argovia, potestatem pervenit, A. C. 1415. quibus hodieque subest, salvis tamen pristinis immunitatibus: Unde proprium ei Consilium, cuius caput Scultetus, etc. Praeposituram hîc fundârunt olim Uroburgii Comites: Dominicani dein, sub Friderico II. hic pedem fixêre, ob proditorios conatus. paulo post pulsi. Reformationem tandem amplexum oppidum, Missam cum toto Latinarum ceremoniarum choragio, abrogavit, A. C. 1528. Hîc. Tigurinorum et Bernatium: Friburgensium item et Saloduriorum, cum his actoribus res est cum 8. Pagis, lites causaeque decidi solent. Vide Stumpf. l. 7. de Argovia, c. 33. Ios. Simler. descr. Helv. etc. Distat dimid. milliar. ab Arolaeburgo, Arburg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.